Egregie Doctor Paule, mores instrue,
et nostra tecum pectora in caelum trahe:
velata dum meridiem cernat fides,
et solis instar sola regnet caritas.
Mundi Magister, atque caeli Janitor,
Romae parentes, arbitrique gentium,
perensis ille, hic per crucis victor necem,
vitae senatum laureati possident.
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
in unitate quae grubernat omnia,
per universa aeternitatis saecula. Amen.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
1 comment:
brr...
Post a Comment